Chapter 36
- Hae sunt autem generationes Esau. Ipse est Edom.
- Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hetthaei et Oolibama filiam Ana filii Sebeon Horraei;
- Basemath quoque filiam Ismael sororem Nabaioth.
- Peperit autem Ada Eliphaz, Basemath genuit Rahuel,
- Oolibama genuit Iehus et Ialam et Core.
Hi filii Esau, qui nati sunt ei in terra Chanaan.
- Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnes animas domus suae et pecora armenta et cuncta, quae acquisierat in terra Chanaan, et abiit in terram Seir; recessitque a fratre suo Iacob.
- Divites enim erant valde et simul habitare non poterant; nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum.
- Habitavitque Esau in monte Seir. Ipse est Edom.
- Hae autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,
- et haec nomina filiorum eius: Eliphaz filius Ada uxoris Esau, Rahuel quoque filius Basemath uxoris eius.
- Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho et Gatham et Cenez.
- Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau, quae peperit ei Amalec. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.
- Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza; hi filii Basemath uxoris Esau.
- Isti erant filii Oolibama filiae Ana filii Sebeon uxoris Esau, quos genuit ei: Iehus et Ialam et Core.
- Hi duces filiorum Esau. Filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omar, dux Sepho, dux Cenez,
- dux Core, dux Gatham, dux Amalec. Hi duces Eliphaz in terra Edom; hi filii Ada.
- Hi filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza. Hi duces Rahuel in terra Edom; isti filii Basemath uxoris Esau.
- Hi filii Oolibama uxoris Esau: dux Iehus, dux Ialam, dux Core. Hi duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau.
- Isti sunt filii Esau et hi duces eorum. Ipse est Edom.
- Isti sunt filii Seir Horraei habitatores terrae: Lotan et Sobal et Sebeon et Ana
- et Dison et Eser et Disan; hi duces Horraei filii Seir in terra Edom.
- Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Hemam; erat autem soror Lotan Thamna.
- Et isti filii Sobal: Alvan et Manahath et Ebal, Sepho et Onam.
- Et hi filii Sebeon: Aia et Ana. Iste est Ana, qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui.
- Habuitque filium Dison et filiam Oolibama.
- Et isti filii Dison: Hemdan et Eseban et Iethran et Charran.
- Hi filii Eser: Bilhan et Zavan et Iacan.
- Habuit autem filios Disan: Us et Aran.
- Isti duces Horraeorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,
- dux Dison, dux Eser, dux Disan; isti duces Horraeorum secundum tribus eorum in terra Seir.
- Reges autem, qui regnaverunt in terra Edom, antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi.
- Regnavit in Edom Bela filius Beor, nomenque urbis eius Denaba.
- Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra.
- Cumque mortuus esset Iobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
- Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab; et nomen urbis eius Avith.
- Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.
- Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Saul de Rohoboth iuxta fluvium.
- Cumque et hic obiisset, successit in regnum Baalhanan filius Achobor.
- Isto quoque mortuo, regnavit pro eo Adad, nomenque urbis eius Phau; et appellabatur uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab.
- Haec ergo nomina ducum Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth,
- dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
- dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
- dux Magdiel, dux Iram.
Hi duces Edom habitantes in terra imperii sui. Ipse est Esau pater Idumaeorum.
| Previous Chapter| Next Chapter |
| --- | --- |